Holy Thursday

Feria Quinta in Coena Domini

Class I · White vestments · Next:

Latin propers of the 1962 Roman Missal. English is given for the readings only (Douay-Rheims); see why.

IntroitusIntroit

Gal 6:14.

Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus

Ps 66:2

Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri.

Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus

OratioCollect

Deus, a quo et Judas reatus sui poenam, et confessiónis suæ latro praemium sumpsit, concéde nobis tuæ propitiatiónis efféctum: ut, sicut in passióne sua Jesus Christus, Dóminus noster, diversa utrísque íntulit stipéndia meritórum; ita nobis, abláto vetustátis erróre, resurrectiónis suæ grátiam largiátur:

Qui tecum…

LectioEpistle

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

1 Cor 11:20-32.

Fratres: Conveniéntibus vobis in unum, jam non est Domínicam coenam manducáre. Unusquísque enim suam cenam præsúmit ad manducándum. Et alius quidem ésurit: álius autem ébrius est. Numquid domos non habétis ad manducándum et bibéndum? aut ecclésiam Dei contémnitis, et confúnditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos? In hoc non laudo. Ego enim accépi a Dómino quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Jesus, in qua nocte tradebátur, accépit panem, et grátias agens fregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemoratiónem. Simíliter et cálicem, postquam coenávit, dicens: Hic calix novum Testaméntum est in meo sánguine: hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem. Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc et cálicem bibétis: mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat. Itaque quicúmque manducáverit panem hunc vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat et de cálice bibat. Qui enim mandúcat et bibit indígne, judícium sibi mandúcat et bibit: non dijúdicans corpus Dómini. Ideo inter vos multi infirmi et imbecílles, et dórmiunt multi. Quod si nosmetípsos dijudicarémus, non útique judicarémur. Dum judicámur autem, a Dómino corrípimur,ut non cum hoc mundo damnémur.

1 Corinthians 11:20-32 · Douay-Rheims

When you come therefore together into one place, it is not now to eat the Lord’s supper. For every one taketh before his own supper to eat. And one indeed is hungry and another is drunk. What, have you no houses to eat and to drink in? Or despise ye the church of God and put them to shame that have not? What shall I say to you? Do I praise you? In this I praise you not. For I have received of the Lord that which also I delivered unto you, that the Lord Jesus, the same night in which he was betrayed, took bread, And giving thanks, broke and said: Take ye and eat: This is my body, which shall be delivered for you. This do for the commemoration of me. In like manner also the chalice, after he had supped, saying: This chalice is the new testament in my blood. This do ye, as often as you shall drink, for the commemoration of me. For as often as you shall eat this bread and drink the chalice, you shall shew the death of the Lord, until he come. Therefore, whosoever shall eat this bread, or drink the chalice of the Lord unworthily, shall be guilty of the body and of the blood of the Lord. But let a man prove himself: and so let him eat of that bread and drink of the chalice. For he that eateth and drinketh unworthily eateth and drinketh judgment to himself, not discerning the body of the Lord. Therefore are there many infirm and weak among you: and many sleep. But if we would judge ourselves, we should not be judged. But whilst we are judged, we are chastised by the Lord, that we be not condemned with this world.

GradualeGradual

Phil 2:8-9

Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis

℣. Propter quod et Deus exaltávit illum: et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.

EvangeliumGospel

Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann 13:1-15

Ante diem festum Paschae, sciens Jesus, quia venit hora ejus, ut tránseat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexísset suos, qui erant in mundo, in finem diléxit eos. Et cena facta, cum diábolus jam misísset in cor, ut tráderet eum Judas Simónis Iscariótæ: sciens, quia ómnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: surgit a cena et ponit vestiménta sua: et cum accepísset línteum, præcínxit se. Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit laváre pedes discipulórum, et extérgere línteo, quo erat præcínctus. Venit ergo ad Simónem Petrum. Et dicit ei Petrus: Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Jesus et dixit ei: Quod ego fácio, tu nescis modo, scies autem póstea. Dicit ei Petrus: Non lavábis mihi pedes in ætérnum. Respóndit ei Jesus: Si non lávero te, non habébis partem mecum. Dicit ei Simon Petrus: Dómine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non índiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. Sciébat enim, quisnam esset, qui tráderet eum: proptérea dixit: Non estis mundi omnes. Postquam ergo lavit pedes eórum et accépit vestiménta sua: cum recubuísset íterum, dixit eis: Scitis, quid fécerim vobis? Vos vocátis me Magíster et Dómine: et bene dícitis: sum étenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dóminus et Magíster: et vos debétis alter altérius laváre pedes. Exémplum enim dedi vobis, ut, quemádmodum ego feci vobis, ita et vos faciátis.

John 13:1-15 · Douay-Rheims

Before the festival day of the pasch, Jesus knowing that his hour was come, that he should pass out of this world to the Father: having loved his own who were in the world, he loved them unto the end. And when supper was done (the devil having now put into the heart of Judas Iscariot, the son of Simon, to betray him), Knowing that the Father had given him all things into his hands and that he came from God and goeth to God, He riseth from supper and layeth aside his garments and, having taken a towel, girded himself. After that, he putteth water into a basin and began to wash the feet of the disciples and to wipe them with the towel wherewith he was girded. He cometh therefore to Simon Peter. And Peter saith to him: Lord, dost thou wash my feet? Jesus answered and said to him: What I do, thou knowest not now; but thou shalt know hereafter. Peter saith to him: Thou shalt never wash my feet, Jesus answered him: If I wash thee not, thou shalt have no part with me. Simon Peter saith to him: Lord, not only my feet, but also my hands and my head. Jesus saith to him: He that is washed needeth not but to wash his feet, but is clean wholly. And you are clean, but not all. For he knew who he was that would betray him; therefore he said: You are not all clean. Then after he had washed their feet and taken his garments, being set down again, he said to them: Know you what I have done to you? You call me Master and Lord. And you say well: for so I am. If then I being your Lord and Master, have washed your feet; you also ought to wash one another’s feet. For I have given you an example, that as I have done to you, so you do also.

Maundi

Post homiliam proceditur, ad lotionem pedum. In medio presbyterii, vel in ipsa aula ecclesiæ, parata sint sedilia hinc inde pro duodecim viris, quorum lavabuntur pedes; cetera quae occurrunt, tempore opportuno, in mensula parentur. Interim diaconus et subdiaconus, seu duo maiores ex ministrantibus, inducunt duodecim viros selectos, binos et binos, ad locum paratum, dum schola vel ipse clerus assistens incipit, cantando vel recitando, antiphonas, psalmos et versus infrascriptos. Duodecim autem viri selecti, facta reverentia altari ac celebranti, in presbyterio sedenti, disponuntur per sedilia; tunc ministri sacri, seu ministrantes, adibunt celebrantem. Omnes deponunt manipulum, celebrans vero etiam planetam.

Antiphona 1

Joann 13:34.

Ant. Mandátum novum do vobis: ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos, dicit Dóminus.

Ps 118:1.

Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.

Ant. Mandátum novum do vobis: ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos, dicit Dóminus.

Antiphona 2

Joann 13:4, 5 et 15.

Ant. Postquam surréxit Dóminus a cœna, misit aquam in pelvim, et cœpit laváre pedes discipulórum suórum: hoc exémplum réliquit eis.

Ps 47:2.

Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus.

Ant. Postquam surréxit Dóminus a cœna, misit aquam in pelvim, et cœpit laváre pedes discipulórum suórum: hoc exémplum réliquit eis.

Antiphona 3

Joann 13:12, 13 et 15.

Ant. Dóminus Jesus, postquam cenávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: «Scitis, quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exémplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis».

Ps 84:2.

Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob.

Ant. Dóminus Jesus, postquam cenávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: «Scitis, quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exémplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis».

Antiphona 4

Joann 13:6-7 et 8.

Ant. «Dómine, tu mihi lavas pedes?» Respóndit Jesus et dixit ei: «Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum».

℣. Venit ergo ad Simónem Petrum, et dixit ei Petrus.

Ant. «Dómine, tu mihi lavas pedes?» Respóndit Jesus et dixit ei: «Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum».

℣. «Quod ego fácio, tu nescis modo: scies autem póstea».

Ant. «Dómine, tu mihi lavas pedes?» Respóndit Jesus et dixit ei: «Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum».

Antiphona 5

Joann 13:14.

Ant. «Si ego, Dóminus et Magíster vester, lavi vobis pedes: quanto magis debétis alter altérius laváre pedes?»

Ps 48:2

Audíte hæc, omnes gentes: áuribus percípite, qui habitátis orbem.

Ant. «Si ego, Dóminus et Magíster vester, lavi vobis pedes: quanto magis debétis alter altérius laváre pedes?»

Antiphona 6

Joann 13:35.

Ant. «In hoc cognóscent omnes, quia discípuli mei estis, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem».

℣. Dixit Jesus discípulis suis.

Ant. «In hoc cognóscent omnes, quia discípuli mei estis, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem».

Antiphona 7

1 Cor 13:13.

Ant. Máneant in vobis fides, spes, cáritas, tria hæc: major autem horum est cáritas.

℣. Nunc autem manent fides, spes, cáritas, tria hæc: major horum est cáritas.

Ant. Máneant in vobis fides, spes, cáritas, tria hæc: major autem horum est cáritas.

Antiphona 8

Sequens antiphona cum suis versibus

numquam omittitur; incipitur autem, omissis,

si opus sit, praecedentibus, lotione pedum

ad finem vergente.

Ubi cáritas et amor, Deus ibi est.

℣. Congregávit nos in unum Christi amor.

℣. Exsultémus et in ipso jucundémur.

℣. Timeámus et amémus Deum vivum.

℣. Et ex corde diligámus nos sincéro.

Ubi cáritas et amor, Deus ibi est.

℣. Simul ergo cum in unum congregámur:

℣. Ne nos mente dividámur, caveámus.

℣. Cessent júrgia malígna, cessent lites.

℣. Et in médio nostri sit Christus Deus.

Ubi cáritas et amor, Deus ibi est.

℣. Simul quoque cum Beátis videámus

℣. Gloriánter vultum tuum, Christe Deus:

℣. Gáudium, quod est imménsum atque probum,

℣. Sǽcula per infiníta sæculórum. Amen.

Post lotionem celebrans ante medium altaris versus populum, dicit:

Pater noster…

℣. Et ne nos inducas in tentationem:

℟. Sed libera nos a malo.

℣. Tu mandásti mandáta tua, Dómine.

℟. Custodíri nimis.

℣. Tu lavásti pedes discipulórum tuórum.

℟. Opera mánuum tuárum ne despícias.

℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.

℟. Et clamor meus ad te véniat.

℣. Dóminus vobíscum.

℟. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Adésto, Dómine, quǽsumus, offício servitútis nostræ: et quia tu discípulis tuis pedes laváre dignátus es, ne despícias ópera mánuum tuárum, quæ nobis retinénda mandásti: ut, sicut hic nobis, et a nobis exterióra abluúntur inquinaménta; sic a te ómnium nostrum interióra lavéntur peccáta. Quod ipse præstáre dignéris, qui vivis et regnas Deus: per ómnia sǽcula sæculórum.

℟. Amen.

OffertoriumOffertory

Ps 117:16 et 17.

Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.

SecretaSecret

Ipse tibi, quǽsumus, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, sacrifícium nostrum reddat accéptum, qui discípulis suis in sui commemoratiónem hoc fíeri hodiérna traditióne monstrávit, Jesus Christus, Fílius tuus, Dóminus noster:

Qui tecum…

PrefatioPreface

de Sancta Cruce

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

Communicantes

Communicántes et diem sacratíssimum celebrántes, quo Dóminus noster Jesus Christus pro nobis est tráditus: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beati Ioseph, eiusdem Virginis Sponsi, et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Jacóbi, Joánnis, Thomæ, Jacóbi, Philíppi, Bartholomaei, Matthaei, Simónis et Thaddaei: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Joánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Jungit manus. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.

Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ, sed et cunctæ famíliæ tuæ, quam tibi offérimus ob diem, in qua Dóminus noster Jesus Christus trádidit discípulis suis Córporis et Sánguinis sui mystéria celebránda: quǽsumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi et in electórum tuórum júbeas grege numerári. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.

Quam oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quǽsumus, Signat ter super Oblata, bene ☩ díctam, adscríp ☩ tam, ra ☩ tam, rationábilem acceptabilémque fácere dignéris: Signat semel super Hóstiam, ut nobis Cor ☩ pus, et semel super Cálicem, et San ☩ guis fiat dilectíssimi Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi.

Qui prídie, quam pro nostra omniúmque salúte paterétur, hoc est hódie, Accipit Hostiam, accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas, Elevat oculos ad coelum, et elevátis óculis in coelum ad te Deum, Patrem suum omnipoténtem, Caput inclinat, tibi grátias agens, Signat super Hostiam, bene ☩ dixit, fregit, dedítque discípulis suis, dicens: Accípite, et manducáte ex hoc omnes.

CommunioCommunion

Joann 13:12, 13 et 15.

Dóminus Jesus, postquam coenávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: Scitis, quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exemplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis.

PostcommunioPostcommunion

Refécti vitálibus aliméntis, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quod témpore nostræ mortalitátis exséquimur, immortalitátis tuæ múnere consequámur.

Per Dominum…

Post Missam

Missa expleta, statim proceditur ad solemnem translationem et repositionem Sacramenti. Dum fit processio, cantatur hymnus.

Hymnus Pange Lingua

Pange língua, gloriósi

Córporis mystérium,

Sanguinísque pretiósi,

Quem in mundi prétium

Fructus ventris generósi

Rex effúdit géntium.

Nobis datus, nobis natus

Ex intácta Vírgine,

Et in mundo conversátus,

Sparso verbi sémine.

Sui moras incolátus.

Miro clausit órdine.

In suprémæ nocte cœnae

Recúmbens cum frátribus,

Observáta lege plene

Cibis in legálibus,

Cibum turbæ duodénæ

Se dat suis mánibus.

Verbum caro, panem verum

Verbo carnem éfficit;

Fitque sanguis Christi merum:

Et si sensus déficit,

Ad firmándum cor sincérum

Sola fides súfficit.

Tantum ergo Sacraméntum

Venerémur cérnui:

Et antíquum documéntum

Novo cedat ritui:

Præstet fides supplémentum

Sénsuum deféctui.

Genitóri, Genitóque

Laus et iubilátio:

Salus, honor, virtus quoque

Sit et benedíctio

Procedénti ab utróque

Compar sit laudátio.

Amen.

Denudatione altaris

Deinde celebrans et ministri, seu

ministrantes, exeunt ante altare maius; facta

eidem reverentia, stantes, incipiunt

denudationem altarium, hoc modo:

Celebrans dicit clara voce sequentem

antiphonam:

Antiphona

Ps 21:19

Ant. Divisérunt sibi vestiménta mea: et super vestem meam misérunt sortem.

(21:2) Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti? * longe a salúte mea verba delictórum meórum.

(21:3) Deus meus, clamábo per diem, et non exáudies: * et nocte, et non ad insipiéntiam mihi.

(21:4) Tu autem in sancto hábitas, * laus Israël.

(21:5) In te speravérunt patres nostri: * speravérunt, et liberásti eos.

(21:6) Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: * in te speravérunt, et non sunt confúsi.

(21:7) Ego autem sum vermis, et non homo: * oppróbrium hóminum, et abjéctio plebis.

(21:8) Omnes vidéntes me, derisérunt me: * locúti sunt lábiis, et movérunt caput.

(21:9) Sperávit in Dómino, erípiat eum: * salvum fáciat eum, quóniam vult eum.

(21:10) Quóniam tu es, qui extraxísti me de ventre: * spes mea ab ubéribus matris meæ. In te projéctus sum ex útero:

(21:11) De ventre matris meæ Deus meus es tu, * ne discésseris a me:

(21:12) Quóniam tribulátio próxima est: * quóniam non est qui ádjuvet.

(21:13) Circumdedérunt me vítuli multi: * tauri pingues obsedérunt me.

(21:14) Aperuérunt super me os suum, * sicut leo rápiens et rúgiens.

(21:15) Sicut aqua effúsus sum: * et dispérsa sunt ómnia ossa mea.

(21:15) Factum est cor meum tamquam cera liquéscens * in médio ventris mei.

(21:16) Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit fáucibus meis: * et in púlverem mortis deduxísti me.

(21:17) Quóniam circumdedérunt me canes multi: * concílium malignántium obsédit me.

(21:18) Fodérunt manus meas et pedes meos: * dinumeravérunt ómnia ossa mea.

(21:19) Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me: * divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.

(21:20) Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxílium tuum a me: * ad defensiónem meam cónspice.

(21:21) Erue a frámea, Deus, ánimam meam: * et de manu canis únicam meam:

(21:22) Salva me ex ore leónis: * et a córnibus unicórnium humilitátem meam.

(21:23) Narrábo nomen tuum frátribus meis: * in médio ecclésiæ laudábo te.

(21:24) Qui timétis Dóminum, laudáte eum: * univérsum semen Jacob, glorificáte eum.

(21:25) Tímeat eum omne semen Israël: * quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis:

(21:25) Nec avértit fáciem suam a me: * et cum clamárem ad eum, exaudívit me.

(21:26) Apud te laus mea in ecclésia magna: * vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.

(21:27) Edent páuperes, et saturabúntur: et laudábunt Dóminum qui requírunt eum: * vivent corda eórum in sǽculum sǽculi.

(21:28) Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum * univérsi fines terræ:

(21:28) Et adorábunt in conspéctu ejus * univérsæ famíliæ géntium.

(21:29) Quóniam Dómini est regnum: * et ipse dominábitur géntium.

(21:30) Manducavérunt et adoravérunt omnes pingues terræ: * in conspéctu ejus cadent omnes qui descéndunt in terram.

(21:31) Et ánima mea illi vivet: * et semen meum sérviet ipsi.

(21:32) Annuntiábitur Dómino generátio ventúra: * et annuntiábunt cœli justítiam ejus pópulo qui nascétur, quem fecit Dóminus.

Ant. Divisérunt sibi vestiménta mea: et super vestem meam misérunt sortem.

When this Mass is said

2026

2027

2028

2029

2030

2031